Num 32:23
|
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
|
Ios 23:13
|
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
|
I Reg 14:38
|
Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
|
Iob 19:29
|
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
|
Ps 4:4
|
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
|
Eccli 2:11
|
Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
|
Ier 26:15
|
Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
|
Mt 24:33
|
ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
|
Mt 24:43
|
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
|
Mc 13:29
|
sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
|
Lc 10:11
|
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
|
Lc 12:39
|
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
|
Lc 21:20
|
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
|
Lc 21:31
|
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
|
Io 15:18
|
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
|
Eph 5:5
|
Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
|
Heb 12:17
|
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
|
I Io 2:29
|
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
|