Gen 20:7
|
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
|
Idc 6:14
|
Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te.
|
I Reg 20:7
|
Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
|
I Reg 28:1
|
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui.
|
III Reg 2:37
|
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.
|
III Reg 2:42
|
Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
|
III Reg 20:22
|
Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
|
IV Reg 5:6
|
detulit litteras ad regem Israël, in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
|
I Par 28:9
|
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
|
Ps 138:23
|
Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
|
Eccles 11:9
|
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
|
Eccli 9:20
|
Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
|
Eccli 12:1
|
Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
|
Eccli 37:9
|
A consiliario serva animam tuam: prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:
|
Ier 2:23
|
Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
|
Ier 3:13
|
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
|
Ier 15:15
|
Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me: noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
|
II Tim 3:1
|
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
|