Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scitis

Gen 44:27 Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
IV Reg 6:32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
II Esd 5:8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Isa 40:21 Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
Isa 51:7 Audite me, qui scitis justum: populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis;
Ier 48:17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
I Mach 13:3 et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus:
Mt 24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
Mt 27:65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Lc 21:30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
Io 7:28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Io 7:28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Io 8:19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
Io 13:17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
Io 14:4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
Io 14:4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
Act 2:22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Act 10:28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Act 10:37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,
Act 15:7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.
Act 19:25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
Act 20:18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Act 20:34 ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
I Thess 1:5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
I Thess 2:1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
I Thess 2:2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
I Thess 2:5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est:
I Thess 2:11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
I Thess 3:3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
I Thess 3:4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
I Thess 5:2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
II Thess 2:6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
II Thess 3:7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
I Io 2:29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
I Io 3:5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
I Io 3:15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.