Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scio

Gen 20:6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Gen 48:19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
Ex 3:19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Ex 4:14 Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
Deut 31:27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?
Idc 17:13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
I Reg 24:21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël:
IV Reg 5:15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
IV Reg 8:12 Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.
II Par 2:8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,
Iob 9:2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
Iob 10:13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Iob 13:18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
Iob 20:4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Isa 48:8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isa 50:7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Ier 29:11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Ier 48:30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
Bar 2:30 quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
Dan 4:6 Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
Osee 5:3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël.
Ion 1:12 Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
Ion 4:2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
I Mach 2:65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
Mt 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
Mt 28:5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
Mc 1:24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
Mc 14:68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Lc 4:34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
Io 5:32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Io 7:29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
Io 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Io 8:55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
Io 8:55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
Io 9:25 Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
Io 11:22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
Io 12:50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Io 13:18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
Act 3:17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
Act 12:11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
Act 19:15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Act 20:25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
Act 20:29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
II Cor 12:3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
Phil 1:25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
Phil 4:12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.