Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scientia

Gen 44:15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Ex 31:3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
Ex 35:31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
II Par 1:12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
Iob 35:16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Iob 36:4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Iob 42:3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Ps 72:11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Ps 138:6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.
Prov 1:4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov 2:10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Prov 9:10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Prov 19:2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
Prov 22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia;
Eccles 9:10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Sap 7:16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Sap 13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
Eccli 4:29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
Eccli 5:12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
Eccli 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
Eccli 21:21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba.
Eccli 32:5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
Eccli 33:8 A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente.
Isa 11:9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
Isa 33:6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
Isa 47:10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
Isa 53:11 Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
Ier 3:15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Ier 10:14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Ier 51:17 Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
Dan 1:4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
Dan 5:11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
Dan 5:14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
Dan 12:4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Osee 4:1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
Rom 15:14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
I Cor 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
I Cor 8:7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
I Cor 8:11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?
I Cor 13:8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
I Cor 14:6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
II Cor 6:6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
II Cor 8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
II Cor 11:6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
Phil 1:9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
Col 1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
II Petr 1:6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,