Gen 2:9
|
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
|
Gen 2:17
|
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
|
Iob 22:2
|
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
|
Prov 19:27
|
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
|
Prov 20:15
|
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
|
Prov 23:12
|
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
|
Sap 8:8
|
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
|
Eccli 1:17
|
Timor Domini scientiæ religiositas:
|
Eccli 1:26
|
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
|
Isa 11:2
|
Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;
|
Lc 11:52
|
Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
|
Rom 2:20
|
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
|
Rom 11:33
|
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!
|
I Cor 12:8
|
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
|
II Cor 4:6
|
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
|
Eph 3:19
|
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
|
Col 2:3
|
in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
|
I Tim 6:20
|
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
|