Gen 3:5
|
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
|
I Reg 22:17
|
Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
|
II Par 34:12
|
Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
|
Sap 15:2
|
Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
|
Sap 18:6
|
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
|
Ier 42:19
|
Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
|
Ier 42:22
|
Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.
|
Ier 44:15
|
Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes:
|
Bar 3:26
|
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
|
Dan 2:8
|
Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
|
II Mach 9:24
|
ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
|
Mc 12:24
|
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
|
Lc 8:53
|
Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
|
Io 21:12
|
Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
|
Rom 5:3
|
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
|
Rom 6:6
|
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
|
Rom 6:9
|
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
|
Rom 13:11
|
Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
|
I Cor 15:58
|
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
|
II Cor 1:7
|
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
|
II Cor 4:14
|
scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
|
II Cor 5:6
|
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
|
Eph 6:8
|
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
|
Eph 6:9
|
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
|
Phil 1:16
|
quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
|
Col 3:24
|
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
|
Col 4:1
|
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
|
I Thess 1:4
|
scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:
|
Iac 1:3
|
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
|
Iac 3:1
|
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
|
I Petr 5:9
|
cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
|
II Petr 1:12
|
Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
|
II Petr 3:3
|
Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
|
Iudae 1:5
|
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
|