Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sciat

Lev 13:39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
I Reg 17:46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël:
I Reg 21:2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
IV Reg 5:8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël.
II Par 2:7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.
Iudith 5:29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum alius non est.
Iob 31:6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
Isa 7:15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isa 7:16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isa 8:4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
Ier 36:19 Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.
Ier 38:24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, et non morieris.
Bar 2:15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.
Ezech 21:5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Mt 9:30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Act 2:36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
I Thess 4:4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: