Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sciant

Ios 3:7 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
III Reg 8:60 ut sciant omnes populi terræ, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
IV Reg 19:19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ, quia tu es Dominus Deus solus.
II Par 6:33 tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
II Par 12:8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
Ps 9:21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
Ps 108:27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
Sap 13:3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit.
Eccli 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.
Isa 41:20 ut videant et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
Isa 45:6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter;
Ier 24:7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Ezech 36:23 Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
Ezech 38:16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!
Dan 3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
I Mach 7:42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius.
II Mach 1:27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.