Sap 2:19
|
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
|
Isa 41:26
|
Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
|
Ion 1:7
|
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
|
II Mach 11:37
|
Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
|
I Cor 2:12
|
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:
|