Ex 16:3
|
Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
|
Ex 16:8
|
Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
|
Lev 26:5
|
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
|
Prov 3:10
|
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
|
Isa 55:2
|
Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
|