Eccli 14:10
|
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
|
Isa 9:20
|
Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.
|
Isa 53:11
|
Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
|
Ier 46:10
|
Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
|
Ier 50:19
|
et reducam Israël ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
|
Lam 3:30
|
JOD. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
|