I Reg 6:5
|
Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
|
I Reg 29:6
|
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places.
|
I Esd 8:36
|
Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
|