Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sapientibus

Ex 28:3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Prov 13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
Prov 24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Prov 30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
Eccli 9:21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
Isa 29:14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
Dan 2:18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.
Dan 2:21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
Dan 5:7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Mt 11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Mt 25:8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
Lc 10:21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
Rom 1:14 Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: