Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sapientiam

Ex 31:6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
Ex 36:1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
Ex 36:2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
II Reg 14:20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
III Reg 2:6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
III Reg 3:11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:
III Reg 3:28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
III Reg 4:29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
III Reg 4:30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,
III Reg 4:34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam ejus.
III Reg 4:34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam ejus.
III Reg 5:12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
III Reg 10:4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat,
III Reg 10:8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
III Reg 10:24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
II Par 1:10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?
II Par 1:11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem:
II Par 9:3 Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,
II Par 9:7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
II Par 9:23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus:
I Esd 7:25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Iudith 11:18 Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum:
Iob 26:3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
Iob 32:7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Iob 32:10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Iob 32:13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
Iob 33:33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
Iob 38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Iob 39:26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Ps 36:30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Ps 48:4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
Prov 1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;
Prov 1:7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Prov 2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov 2:3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov 3:13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Prov 4:7 Principium sapientiæ, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Prov 10:31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.
Prov 14:6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
Prov 16:16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 23:23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Prov 29:3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
Prov 29:15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.