Gen 41:33
|
Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti:
|
II Reg 14:2
|
misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum:
|
II Par 2:12
|
Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.
|
Iob 17:10
|
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
|
Prov 9:8
|
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
|
Prov 19:25
|
Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
|
Prov 21:11
|
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
|
Prov 23:24
|
Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
|
Prov 25:12
|
Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.
|
Prov 26:12
|
Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
|
Eccles 7:8
|
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
|
Eccles 7:20
|
Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
|
Isa 3:3
|
principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
|