Tob 10:6
|
Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
|
Iob 21:23
|
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
|
Eccli 17:27
|
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
|
Eccli 30:14
|
Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
|
Lc 8:36
|
Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
|
Io 5:4
|
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
|
Io 5:6
|
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
|
Io 5:9
|
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
|
Io 5:13
|
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
|
Io 5:14
|
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
|
Act 4:10
|
notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël: quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
|