Tob 8:6
|
Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
|
Ps 37:4
|
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
|
Ps 37:8
|
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
|
Prov 3:8
|
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
|
Prov 4:22
|
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
|
Prov 12:18
|
Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ, lingua autem sapientium sanitas est.
|
Prov 13:17
|
Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
|
Prov 14:30
|
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
|
Prov 16:24
|
Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium.
|
Prov 29:1
|
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
|
Sap 6:26
|
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
|
Sap 16:9
|
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
|
Sap 18:7
|
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
|
Eccli 3:30
|
Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
|
Eccli 21:4
|
Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas.
|
Isa 1:6
|
A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
|
Isa 58:8
|
Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
|
Ier 14:19
|
Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.
|
Ier 46:11
|
Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.
|
Ezech 30:21
|
Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
|
Mal 4:2
|
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
|