Ex 4:25
|
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
|
Ex 4:26
|
Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
|
II Reg 16:7
|
Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere vir sanguinum, et vir Belial.
|
II Reg 16:8
|
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
|
II Reg 21:1
|
Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Proper Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
|
Ps 5:7
|
Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
|
Ps 25:9
|
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam;
|
Ps 54:24
|
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
|
Ps 58:3
|
Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
|
Ps 138:19
|
Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me;
|
Ezech 7:23
|
Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum et civitas plena iniquitate.
|
Ezech 22:2
|
Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum?
|
Ezech 24:6
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! Per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.
|
Ezech 24:9
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram!
|
Nah 3:1
|
Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina.
|