Num 16:5
|
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
|
Iob 15:15
|
Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
|
Ps 36:28
|
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
|
Ps 49:5
|
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
|
Ps 82:4
|
Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
|
Ps 84:9
|
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
|
Prov 20:25
|
Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
|
Sap 4:15
|
quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
|
Sap 5:5
|
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
|
Eccli 42:17
|
Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
|
Isa 43:28
|
et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.
|
Dan 7:21
|
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
|
Dan 7:25
|
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
|
I Mach 12:9
|
Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
|
Act 9:32
|
Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
|
Act 9:41
|
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
|
Act 26:18
|
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
|
Rom 16:15
|
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
|
I Cor 6:1
|
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?
|
I Cor 16:1
|
De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
|
II Cor 8:4
|
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
|
II Cor 9:1
|
Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
|
Eph 1:15
|
Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
|
Eph 5:3
|
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
|
Col 1:4
|
audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
|
Col 1:22
|
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
|
Philem 1:5
|
audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
|
Heb 13:24
|
Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
|