Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sanctitate

Ex 15:11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Eccli 30:15 Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.
Eccli 30:24 Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.
Eccli 37:12 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
II Mach 3:12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.
II Mach 15:18 Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
Lc 1:75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Eph 4:24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
I Thess 3:13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.