Ex 19:10
|
Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
|
Ex 19:23
|
Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
|
Ios 7:13
|
Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
|
Eccli 7:31
|
In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
|
Eccli 35:11
|
In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
|
Ier 12:3
|
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
|
II Mach 1:26
|
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
|
Act 21:24
|
His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
|