Lev 10:7
|
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
|
Lev 21:12
|
Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
|
Lev 23:4
|
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
|
Sap 12:3
|
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
|
Sap 17:2
|
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
|
Eccli 24:24
|
Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
|
Eccli 26:24
|
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
|
Ier 11:15
|
Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
|
I Mach 2:7
|
Et dixit Mathathias: Væ mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
|
I Mach 9:54
|
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere.
|
II Mach 6:23
|
At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.
|
I Petr 3:5
|
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
|