Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sanctæ

Lev 10:7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
Lev 21:12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
Lev 23:4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
Sap 12:3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Sap 17:2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
Eccli 24:24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
Eccli 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
Ier 11:15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
I Mach 2:7 Et dixit Mathathias: Væ mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
I Mach 9:54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere.
II Mach 6:23 At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.
I Petr 3:5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.