Deut 32:39
|
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
|
II Par 7:14
|
conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
|
Ier 3:22
|
Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.
|
Ier 30:17
|
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
|