Num 12:13
|
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
|
Tob 11:18
|
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo:
|
Ps 6:3
|
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
|
Ps 40:5
|
Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
|
Ps 59:4
|
Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est.
|
Mc 5:34
|
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
|
Lc 8:35
|
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
|
Tit 1:9
|
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
|