Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

salvum

Gen 19:17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
Idc 6:36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
II Reg 22:28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
IV Reg 16:7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
Tob 10:10 Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,
Esth 10:9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:
Iob 5:15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Ps 3:7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
Ps 6:5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
Ps 7:2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me,
Ps 7:3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Ps 17:20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,
Ps 17:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
Ps 19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Ps 19:10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Ps 21:9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Ps 30:3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:
Ps 30:17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.
Ps 53:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Ps 54:9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Ps 59:7 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Ps 69:1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Ps 70:3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
Ps 85:2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Ps 85:16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Ps 107:7 ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Ps 108:26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Ps 117:25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.
Ps 118:94 Tuus sum ego; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.
Ps 118:146 Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
Ps 137:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Isa 38:20 Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
Isa 49:24 Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Ier 17:14 Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es.
Ier 46:27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob: et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
I Mach 9:21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël!
Mt 1:21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Mt 14:30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Mt 27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Mc 10:52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Mc 15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.
Mc 15:31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.
Lc 15:27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Lc 17:19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Lc 18:42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Lc 19:10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Lc 23:35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Lc 23:37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
Lc 23:39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Act 23:24 et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.