Gen 50:20
|
Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
|
IV Reg 19:19
|
Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ, quia tu es Dominus Deus solus.
|
Tob 8:15
|
At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
|
Ps 7:11
|
Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
|
Ps 16:7
|
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
|
Ps 17:42
|
Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.
|
Ps 55:8
|
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
|
Ps 67:21
|
Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
|
Ps 71:4
|
Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
|
Ps 75:10
|
cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
|
Ps 79:3
|
coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
|
Ps 144:19
|
Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
|
Ier 42:11
|
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:
|
Ezech 37:23
|
neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
|
Dan 3:88
|
Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
|
Mt 27:42
|
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
|
Mc 15:31
|
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.
|
Lc 23:35
|
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
|
Act 4:12
|
et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
|
Rom 11:14
|
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
|
I Cor 1:21
|
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
|
I Cor 9:22
|
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
|
I Tim 1:15
|
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
|
I Tim 2:4
|
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
|
Tit 3:5
|
non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
|
I Petr 3:21
|
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
|