Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

salvi

Ps 21:6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ps 79:4 Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Ps 79:8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Ps 79:20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Eccli 3:2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
Isa 30:15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Isa 45:22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Mal 3:15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.
I Mach 4:9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
Mt 14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Mc 6:56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Lc 8:12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Io 5:34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
Act 2:47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Act 27:31 dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
Rom 5:9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Rom 5:10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Rom 8:24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
I Cor 1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Cor 10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
II Cor 2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:
II Thess 2:10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,