Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

salvator

I Reg 14:39 Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonatham filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
II Reg 22:2 et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
II Reg 22:3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
I Par 16:35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
Iob 13:16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Ps 24:5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Ps 61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
Isa 12:2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isa 26:1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
Isa 43:3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba pro te.
Isa 43:11 Ego sum, ego sum Dominus; et non est absque me salvator.
Isa 45:15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Isa 51:5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isa 62:1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Isa 63:8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
Ier 14:8 Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?
Dan 6:27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Dan 14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Osee 13:4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
Zach 9:9 Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
I Mach 4:30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
Eph 5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.