Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

salvabitur

Gen 32:8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
Deut 20:11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
Iob 22:29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
Iob 22:30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Ps 32:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Ps 32:17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Prov 28:26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Isa 49:25 Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
Ier 23:6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Ier 30:7 Væ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
Ier 33:16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Ier 48:8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus:
Dan 12:1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Amos 2:15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
Amos 9:1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
Io 10:9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
I Petr 4:18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?