I Reg 4:8
|
Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
|
I Reg 9:16
|
Hac ipsa hora, quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me.
|
III Reg 20:31
|
Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël: forsitan salvabit animas nostras.
|
Tob 13:5
|
Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
|
Iob 36:16
|
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
|
Ps 33:19
|
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
|
Ps 36:40
|
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
|
Ps 43:7
|
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me;
|
Ps 54:17
|
Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
|
Eccles 8:8
|
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
|
Isa 25:9
|
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
|
Isa 33:22
|
Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
|
Isa 35:4
|
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
|
Isa 46:7
|
Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.
|
Ezech 33:5
|
Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit; si autem se custodierit, animam suam salvabit.
|
Osee 14:4
|
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
|
Amos 2:14
|
Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
|
Amos 2:15
|
et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
|
Soph 3:17
|
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
|
Zach 9:16
|
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.
|
Zach 12:7
|
Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam.
|
Iac 5:15
|
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
|
Iac 5:20
|
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
|