Gen 32:30
|
Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
|
III Reg 1:12
|
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
|
Tob 5:4
|
Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam.
|
Ps 58:3
|
Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
|
Ps 70:2
|
in justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
|
Isa 37:20
|
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
|
Ier 4:14
|
Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?
|
II Mach 3:15
|
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
|
Mt 8:25
|
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
|
Mt 9:21
|
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
|
Mt 9:22
|
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
|
Mt 24:22
|
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
|
Mt 27:40
|
et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
|
Mc 5:23
|
et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
|
Mc 5:28
|
dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
|
Mc 13:20
|
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
|
Lc 8:50
|
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
|