Gen 45:5
|
Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
|
Esth 13:13
|
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
|
Iob 5:4
|
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
|
Ps 21:2
|
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum.
|
Prov 7:14
|
Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea;
|
Eccli 13:18
|
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
|
Eccli 39:23
|
quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
|
Isa 45:17
|
Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
|
Bar 4:29
|
qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
|
Ion 2:10
|
Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
|
II Mach 3:29
|
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
|
II Mach 3:32
|
Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
|
II Mach 13:3
|
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.
|
Act 27:34
|
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
|
II Cor 1:6
|
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:
|
II Cor 1:6
|
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:
|
I Petr 1:10
|
De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
|
Iudae 1:3
|
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.
|