I Reg 30:21
|
Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
|
Tob 5:6
|
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?
|
Tob 5:11
|
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.
|
Lc 1:40
|
et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
|
Act 18:22
|
Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
|