Deut 32:15
|
Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
|
I Reg 2:1
|
Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo: dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo.
|
Ps 9:16
|
Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
|
Ps 11:6
|
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.
|
Ps 12:6
|
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
|
Ps 19:6
|
Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
|
Ps 20:6
|
Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.
|
Ps 23:5
|
Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
|
Ps 34:9
|
Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
|
Ps 77:22
|
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
|
Ps 94:1
|
Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
|
Ps 105:4
|
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
|
Ps 131:16
|
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
|
Isa 25:9
|
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
|
Bar 4:22
|
Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
|
Mc 12:38
|
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
|
Lc 1:47
|
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
|