Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

salus

I Reg 11:9 Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
II Reg 23:5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet.
Iob 30:15 Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
Ps 3:3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
Ps 3:9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
Ps 19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Ps 26:1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
Ps 59:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Ps 68:30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
Ps 107:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Ps 118:155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
Ps 145:3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
Prov 11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Prov 24:6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Isa 33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isa 46:13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.
Isa 49:6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isa 51:6 Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
Isa 51:8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit; et justitia mea in generationes generationum.
Isa 56:1 Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
Isa 60:18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Ier 3:23 Vere mendaces erant colles et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
Mich 6:9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud?
I Mach 3:6 et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus.
I Mach 4:25 Et facta est salus magna in Israël in die illa.
I Mach 5:62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
Lc 19:9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Io 4:22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
Act 4:12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Rom 11:11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
Rom 13:11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Apoc 12:10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
Apoc 19:1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: