Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

saltu

II Reg 17:8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
II Reg 18:6 Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim.
II Reg 18:17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
IV Reg 2:24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Isa 21:13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Ier 10:3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
Ier 21:14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.
Amos 3:4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
Mich 7:14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
I Mach 4:38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.