I Reg 20:37
|
Venit itaque puer ad locum jaculi, quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
|
II Reg 1:22
|
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
|
IV Reg 9:24
|
Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
|
IV Reg 13:17
|
et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
|
Iudith 5:16
|
Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit.
|
Iudith 7:8
|
Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
|
Iob 34:6
|
In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato.
|
Ps 90:6
|
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
|
Prov 7:23
|
donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
|
Prov 25:18
|
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
|
Sap 5:12
|
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
|
Ier 50:9
|
Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.
|