Ios 22:16
|
Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
|
II Mach 4:38
|
accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam.
|
II Mach 4:42
|
Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt.
|
II Mach 13:6
|
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
|