Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sacerdotii

Num 3:10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
Num 18:1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
Num 25:13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
Eccli 45:30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.
I Mach 2:54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
I Mach 7:21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui:
I Mach 11:27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
I Mach 16:24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
Lc 1:9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: