Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sabbatorum

Ezech 21:23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
I Mach 2:32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum,
I Mach 2:34 Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
I Mach 2:41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
I Mach 9:34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
I Mach 9:43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
II Mach 15:3 ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
Mc 16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Io 20:19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
Act 13:14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Act 16:13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
Col 2:16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: