IV Reg 11:6
|
tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.
|
IV Reg 11:7
|
Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
|
IV Reg 11:9
|
Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
|
IV Reg 11:9
|
Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
|
II Esd 10:31
|
Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus.
|
II Esd 13:15
|
In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
|
II Esd 13:21
|
Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
|
Ps 37:1
|
Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
|
Isa 58:13
|
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
|
Isa 66:23
|
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato; veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
|
Mt 12:1
|
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
|
Mt 24:20
|
Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
|
Mc 6:2
|
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
|
Lc 6:1
|
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
|
Lc 6:6
|
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
|
Lc 6:7
|
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
|
Lc 13:14
|
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
|
Lc 13:15
|
Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
|
Lc 14:1
|
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
|
Lc 14:3
|
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare?
|
Lc 18:12
|
jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
|
Lc 23:56
|
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
|
Io 5:16
|
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
|
Io 7:22
|
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
|
Io 7:23
|
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
|
Io 7:23
|
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
|
Io 19:31
|
Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
|
Act 13:42
|
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
|
Act 13:44
|
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
|