Lev 23:38
|
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
|
Lev 26:35
|
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
|
Lev 26:35
|
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
|
Lev 26:43
|
quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
|
I Par 9:25
|
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
|
I Par 23:31
|
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
|
II Par 2:4
|
sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.
|
II Par 8:13
|
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
|
II Esd 10:33
|
ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri.
|
II Esd 13:16
|
Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem:
|
Ezech 22:26
|
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
|
Ezech 45:17
|
Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
|
Ezech 46:3
|
Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
|
I Mach 2:38
|
Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
|
Mt 12:2
|
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
|
Mt 12:5
|
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
|
Mt 12:10
|
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
|
Mt 12:11
|
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
|
Mt 12:12
|
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
|
Mc 1:21
|
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
|
Mc 2:23
|
Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
|
Mc 2:24
|
Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
|
Mc 3:2
|
Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
|
Mc 3:4
|
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
|
Lc 4:31
|
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
|
Lc 6:2
|
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
|
Lc 6:9
|
Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
|
Lc 13:10
|
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
|