Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sæcula

Tob 3:23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
Tob 8:9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
Tob 9:11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum.
Tob 13:1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Tob 13:12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Tob 13:23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
Ps 47:15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi; ipse reget nos in sæcula.
Ps 54:20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
Ps 60:5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.
Ps 71:17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
Ps 73:12 Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.
Ps 77:69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
Ps 80:16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
Ps 83:5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.
Ps 145:10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Eccli 24:14 Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
Isa 34:10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Dan 3:26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
Dan 3:52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
Dan 3:53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
Dan 3:54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
Dan 3:55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
Dan 3:56 Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
Dan 3:57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:58 Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:59 Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:63 Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:66 Benedicite, ignis et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:67 Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:68 Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:70 Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
Dan 3:75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:77 Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:82 Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:83 Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.