Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sæculo

Gen 6:4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Iudith 11:6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Ps 24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Ps 40:14 Benedictus Dominus, Deus Israël, a sæculo, et usque in sæculum. Fiat, fiat.
Ps 72:12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
Ps 89:2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Ps 92:2 Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es.
Ps 105:48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat! fiat!
Ps 118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Eccles 9:6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Sap 14:6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
Sap 18:4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
Eccli 39:25 A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.
Eccli 44:2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo.
Eccli 51:11 Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt:
Isa 61:4 Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isa 63:16 Tu enim pater noster; et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
Isa 64:4 A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.
Ier 2:20 A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
Ier 7:7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.
Ier 25:5 cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo usque in sæculum:
Dan 2:20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt.
Mt 12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
Mc 10:30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Lc 1:70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Lc 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Lc 20:35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
Io 9:32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
Act 3:21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
Act 15:18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
Rom 12:2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
I Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
Gal 1:4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Eph 1:21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
Tit 2:12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
Iac 1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.