Tob 3:23
|
Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
|
Tob 8:9
|
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
|
Tob 9:11
|
et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum.
|
Tob 13:1
|
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
|
Tob 13:12
|
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
|
Tob 13:23
|
Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
|
Ps 47:15
|
Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi; ipse reget nos in sæcula.
|
Ps 54:20
|
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
|
Ps 60:5
|
Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.
|
Ps 71:17
|
Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
|
Ps 73:12
|
Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.
|
Ps 77:69
|
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
|
Ps 80:16
|
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
|
Ps 83:5
|
Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.
|
Ps 145:10
|
Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
|
Eccli 24:14
|
Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
|
Isa 34:10
|
Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
|
Dan 3:26
|
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
|
Dan 3:52
|
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
|
Dan 3:53
|
Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
|
Dan 3:54
|
Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
|
Dan 3:55
|
Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
|
Dan 3:56
|
Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
|
Dan 3:57
|
Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:58
|
Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:59
|
Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:60
|
Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:61
|
Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:62
|
Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:63
|
Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:64
|
Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:65
|
Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:66
|
Benedicite, ignis et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:67
|
Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:68
|
Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:69
|
Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:70
|
Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:71
|
Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:72
|
Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:73
|
Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:74
|
Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
|
Dan 3:75
|
Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:76
|
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:77
|
Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:78
|
Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:79
|
Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:80
|
Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:81
|
Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:82
|
Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 3:83
|
Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
|