Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ruinas

Lev 26:30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
Ps 109:6 Judicabit in nationibus; implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum,
Prov 26:28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
Prov 29:16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
Eccli 31:38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
Isa 51:3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Isa 61:4 Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isa 64:11 Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Ier 6:21 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt.
Ezech 21:15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
Ezech 43:9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.