Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rugiens

Idc 14:5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.
Ps 21:14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Prov 28:15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Ier 25:30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
Ezech 22:25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
I Mach 3:4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
I Petr 5:8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: