III Reg 7:32
|
Quatuor quoque rotæ, quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
|
Ps 76:19
|
vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra.
|
Eccles 12:6
|
Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
|
Eccli 33:5
|
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
|
Isa 28:27
|
Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
|
Isa 28:28
|
Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
|
Ezech 1:15
|
Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
|
Ezech 1:16
|
Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.
|
Ezech 10:9
|
Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
|
Ezech 10:9
|
Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
|
Ezech 10:10
|
et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.
|
Ezech 23:24
|
et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
|